

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 10: Versus 8
Reliquit consilium senum,etc.[HIERON.]Hoc aiunt Hebraei esse Banaiam filium Joiadae et Jahihel filium Achamoni, qui et Chilla vocatur: quorum consilio relicto, tractare coepit Roboam cum juvenibus, id est, Aduram, qui in sequentibus lapidatus dicitur, et similibus. Juvenem autem non aetate, sed animo saepe dicimus. Non enim erat Roboam juvenis aetate, sed sensu: qui quadragesimo primo aetatis suae anno coepit regnare.